Evangelium Secundum Joannem*

Caput 17: Versus 12

Cum essem.Non debemus intelligere, quod Pater et Filius alternatim servent quasi alter post alterum. Simul enim servant Pater et Filius et Spiritus sanctus qui est unus Deus. Sed Scriptura nos non levat, nisi ad nos descendat. Cum ita loquitur, intelligamus distinguere personas, non separare naturam. Gaudium quod supra expressit, ut sint unum sicut et [.....] haec est pax illa et beatitudo in futuro saeculo, propter quam omnia fiunt, propter quam se esse locutum dicit in mundo.
(* Traductions européennes)